MANBURNUS

MANBURNUS
MANBURNUS
vox prisca Saxonum, pro protectore, seu patrono. Sic Philippus Bonus Burgundiae Dux, ab Elizabetha Lucenburgica, dicta Goelicensi, sumptus Manburnus, vel protector, conatus Guilielmi Thuringiae Landgravii, Lucenburgensem Ducatum, sibi vindicantis, irritos reddidisse legitur, circa A. C. 1453. Dicta vox ex Main i. e. manus et Bour i. e. fideiussio. quasi Hand borow, quô nomine Saxones vocabant eos, qui datâ fide se mutuo tuebantur. Vel ex Saxonico Mund, i. e. tutela, defensio, patrocinium, et Bord, i. e. fideiussor, vas, etc. Sic ut Mundeburdium, sit defensionis vel patrocinii fide iussio seu stipulatio: Mundeburdus vel Mundborgus, Item Mundvaldus, tutor, advocatus, patronus, quasi defensionem et tutelam spondens: quam vocem Galli detortâ iam olim voce, Manbourg, Mainburg et Mainbour, unde Manburnus, dixêre. Vide Henricum Spelmann. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MUNDIBURDIA — apud Ughellum passim, Diplomata sunt Regum ac Imperatorum, quibus Ecclesiae ac Monasteria, in eorum mundiburdio ponuntur. Est autem mundiburdium, apud medii aevi Scriptores, defensio, tutela, protectio. a Saxonico mundius, seu mundio, vulgo mond… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”